- REX Omnium
- REX Omniumπάντων Βαςιλεὺς, apud Platonem, in Timaeo, et Ep. 2. ubi Dionysio de prima Natura interroganti Philosophus respondet, Φραςτέον δή ςοι δἰ αἰνιγμῶν; ἵν᾿ ἄν τι ἡ δέλτος ἤπόντου ἢ γῆς εν πτοχαῖς πάθῃ, ὁ ἀναγνοὺς μὴ γνῶ ὧδε γὰρ ἔχει, περὶ τῶν ΠΑΝΤΩΝ ΒΑΣΙΛΕΑ πάντ᾿ ἐςτὶ, καὶ ἐκείνου ἕνεκα πάντα, καὶ ἐκεῖνο αἴτιον πάντων τῶν καλῶν. Δεύτερον δὲ περὶ τὰ δεύτερα, καὶ τρίτα. Dicendum est igitur tibi nunc per aenigmata quaedam: ut si quid huic tabellae, vel mari vel terrâ, contingat, qui eam legerit, intelligere non possis. Est autem ita, circa OMNIUM REGEM cuncta funt, ipsius gratiâ omnia: ipse pulchrorum omnium causa: Circa secundum secunda, circa tertium tertia. Quae verba etiam a Plotino relata Ennead. l. 8. c. 2. magnum de Trinitate arcanum continere multi putant, inter quos Athenagoras, Orat. pro Christian. et praesertim Clemens, l. 5. Strom. qui, alia hanc in rem Platonis dicta afferens, Ω῞ςτε, adicit, καὶ ἂν εἰπῃ περὶ τῶν ΠΑΝΤΩΝ ΒΑΣΙΛΕΑ--- οὐκ ἄλλως, ἔγωγε ἐξακούω, ἤ τὴν ἁγδαν Τριάδα, μηνύεςθαι, Τρίτον μὲν γὰρ εἶναι τὸ ἅγιον Πνεῦμα. Τὸν Υ῾ιὸν δὲ δεύτερον, δἐ ὅν πάντα ἐγένετο κατὰ βού ληςιν τοῦ Πατρὸς. Quare et, quando dixit, circa OMNIUM REGEM —— non aliter ego intelligo, quam sanctam significari Trinitatem. Nam Tertium quidem esse S. Spiritum, Filium autem Secundum; per quem facta sunt omnia ex voluntate Patris. Sed his credere, merito veretur Henricus Stephani, Observationum l. 3. schediasm. 7. in Thes. Crit. ne sit tantum mysterium profanare. Certe ipse Marsilius Ficinus, alioqui talibus captandis intentus, verba ista longe aliter interpretatur. Argum in d. Epist. et plotihum, d. l. Vide Toh. Pfannerum, Theologiae Gentilis purior. System. c. III. §. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.